Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

VII

VII - De transitu mortis.

 

Lectio prima. 

1 
1 Christo igitur iam cruci vir Dei confixus (cfr. Gal 2,19) tam carne quam spiritu, non solum seraphici amoris incendio sursum agebatur in Deum, verum etiam prae fervido animarum zelo transfixus, cum crucifixo Domino salutem sitiebat omnium salvandorum. 
2 Et quia propter excrescentes in pedibus cravos ambulare non poterat, faciebat corpus emortuum per civitates et castella (cfr. Luc 8,1) circumvehi, 
3 ut tamquam alter Angelus ab ortu solis ascendens (cfr. Apoc 7,2) servorum Dei corda ignis divina flamma succenderet (cfr. Lam 2,3), pedes quoque in viam pacis dirigeret (cfr. Luc 1,79) frontesque ipsorum Dei vivi signaculo consignaret cfr. Apoc 7,3). 
4 Flagrabat quoque desiderio magno ad humilitatis redire primordia, ut leprosis, sicut a principio ministraret, corpusque iam prae labore collapsum revocaret ad pristinam servitutem.

 

Lectio secunda. 

2 
1 Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus membris, spiritu fortis et fervidus, novo sperabat certamine de hoste triumphum. 
2 Sane ut parvulo Christi cumulus meritorum accresceret, quae omnia vere patientia perfecta consummat, coepit infirmitatibus variis laborare tam graviter, ut dolorosis passionum molestiis per singula membra diffusis, consumptisque iam carnibus, quasi sola cutis ossibus (cfr. Iob 19,2; Lam 4,8) cohaereret. 
3 Cumque duris corporis angeretur doloribus, poenales illas angustias non poenas, sed sorores suas esse dicebat 
4 tantasque in ipsarum tolerantia laeta Domino laudes referebat et gratias, ut videretur assistentibus sibi fratribus, quod pro gloriatione iucunda et humili quasi Paulum aspicerent et pro vigoratione imperturbabilis animi alterum Iob viderent.

 

Lectio tertia. 

3 
1 Ipse vero transitum suum longe ante praescivit, dieque obitus imminente, dixit fratribus sui corporis tabernaculum deponendum in proximo, quemadmodum sibi fuerat demonstratum a Christo. 
2 Biennio itaque ab impressione sacrorum stigmatum, anno videlicet a sua conversione vigesimo, ad Sanctam Mariam de Portiuncula se deferri poposcit, ut ubi per Virginem Matrem Dei spiritum conceperat perfectionis et gratiae, ibidem mortis soluto debito, ab bravium perveniret retributionis (cfr. Phip 3,14; Col 3,24) aeternae. 
3 Perductus autem ad locum praefatum, ut veritatis exemplo monstraret, quod nihil erat ei commune cum mundo, in illa infirmitate tam gravi, quod omni languori conclusit, super nudam humum se totum nudatum deposuit, quatenus hora illa extrema, in que poterat adhuc hostis irasci, nudus luctaretur cum nudo. 
4 Decubans sic in terra et pulvere nudatus athleta, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit, 
5 facieque serena solito more levata in caelum (cfr. Iob 11,15), intendens illi gloriae totus magnificare coepit Altissimum, pro eo quod expeditus ab omnibus, liber iam transiret ad ipsum.

 

Lectio quarta. 

4 
1 Hora denique sui transitus iam instante, fecit omnes fratres exsistentes in loco ad se vocari et eos consolatoriis verbis pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem. 
2 Possessionem quoque paupertatis et pacis hereditaria ipsis successione relinquens et legans, ut se ad aeterna protenderent ac contra mundi huius munirent pericula, vigilanter admonuit 
3 et ad crucifixi Iesu perfecte sectanda vestigia, omni que potuit efficacia sermonis induxit. 
4 Circumsedentibus vero filiis coram pauperum patriarcha, cuius iam caligaverant oculi, non senectute (cfr. Gen 48,10), sed lacrimis, vir sanctus caecutiens et morti iam proximus extendit super eos manus (cfr. Gen 48,14) in modum crucis, brachiis cancellatis, pro eo quod hoc signum semper amabat, 
5 et omnibus fratribus tam praesentibus quam absentibus in Crucifixi virtute ac nomine benedixit.

 

Lectio quinta. 

5 
1 Post haec Evangelium secundum Ioannem ab illo loco: Ante diem festum Paschae (Ioa 13,1), sibi legi poposcit, ut in eo vocem Dilecti pulsantis (cfr. Cant 5,2) audiret, a quo solus eum iam carnis partes disiungebat. 
2 Tandem cunctis in eum completis mysteriis, orans et psallens vir beatus obdormivit in Dornino (cfr. Act 7,60), et anima illa sanctissima, carne soluta in aeternae claritatis abyssum absorpta est. 
3 Ipsa tunc hora unus ex fratribus et discipulis eius, vir utique sanctitate famosus, animam illam felicem conspexit sub specie stellae praefulgidae, a candida subvectam nubecula (cfr. Apoc 14,14), super aquas rnultas in caelurn tramite recto conscendere (cfr. Ps 28,3; Ios 8,20), 
4 utpote quae conscientiae candore nitescens et meritorum praerogativa refulgens, tam efficaciter sursum ferebatur affluentia gratiarum et deiformitate virtutum, ut a visione caelestis lucis et gloriae nec modicum retardari valeret.

 

Lectio sexta. 

6 
1 Minister quoque fratrum tunc temporis in Terra Laboris, Augustinus nomine, vir utique Deo carus, in hora ultima positus, cum iam diu perdidisset loquelam, audientibus qui adstabant, subito clamavit et dixit (cfr. Act 23,4; Luc 9,39): 
2 “Exspecta me, Pater, exspecta! ecce, iam venio tecum!”. 
3 Quaerentibus autem fratribus et mirantibus, cui sic loqueretur, beatum Franciscum euntem in caelum se videre asseruit, statimque, hoc dicto et ipse feliciter requievit. 
4 Eisdem quoque temporibus episcopus Assisinas ad oratorium Sancti Michaelis in Monte Gargano perrexerat, cui beatus Franciscus transitus sui hora incundus apparens, mundum se dixit relinquere et ad caelum cum exsultatione transire. 
5 Mane surgens episcopus sociis narravit quae vidit, et Assisium rediens, cum perquisisset sollicite, certitudinaliter comperit, quod ea hora, qua sibi per visionem innotuit, beatus Pater ex hac vita migravit.

 

Lectio septima. 

7 
1 Quam vero vir iste praeclarus eximiae sanctitatis exstiterit, post ipsius etiam transitum multis miraculorum prodigiis supernae bonitatis immensitas dignanter ostendit. 
2 Nam ad eius invocationem et merita omnipotens Dei virtus caecis visum, surdis auditum, mutis verbum, claudis gressum ac paralyticis sensum restauravit et motum, 
3 aridis insuper, contractis et ruptis salutem integram reddidit, inclusos carceribus potenter eripuit, naufragantibus portum salutis indulsit, periclitantibus in partu facilitatem pariendi concessit et ab obsessis corporibus daemones effugavit, 
4 tandem sanguifluos et leprosos ad salutarem munditiam, letaliter vulneratos ad incolumitatem perfectam, et quod maius est omnibus, mortuos revocavit ad vitam.

 

Lectio octava. 

8 
1 Innumera quoque per ipsum in diversis partibus orbis exuberare non cessant beneficia Dei, sicut et ego ipse, qui superiora de scripsi, experientia teste, in me ipso probavi. 
2 Voto enim pro me languente gravissime ad beatum Patrem Franciscum emisso a matre, cum: adhuc essem puerulus, ab ipsis sum mortis faucibus erutus et in robur vitae incolumis restitutus. 
3 Quod cum viva memoria teneam, vera nunc confessione profiteor, ne tantum beneficium reticens, sceleris arguar ut ingratus. 
4 Accipe igitur, Pater beate, quascumque exiles meritisque tuis ac beneficiis impares gratiarum actiones, et cum susceperis vota, culpas nostras sic orando excusa, ut fideliter tibi devotos et a malis praesentibus eruas et ad bona sempiterna perducas.

 

Lectio nona. 

9 
1 Igitur ut summaria quadam praescriptorum omnium epilogatione sermo claudatur, 
2 quisquis superiora perlegerit finali consideratione perpendat, quod ipsius beati Patris Francisci mirabiliter facta conversio, efficacia in verbo divino, sublimium praerogativa virtutum, prophetiae spiritus (cfr. Apoc 19,10) cum intelligentia Scripturarum, obedientia creaturarum ratione carentium, sacrorum impressio stigmatum et celeber transitus ex hoc mundo ad caelum tamquam testimonia septem saeculo toti luculenter ostendunt 
3 et adstruunt ipsum velut praeclarum Christi praeconem, signum Dei vivi in se ipso habentem (cfr. Apoc 7,2), et venerandum esse officio et doctrina authenticum et admirabilem sanctitate. 
4 Secure itaque hunc sequantur qui ex Aegypto exeunt (cfr. Ex 13.17; Ps 113,1) quia, per baculum crucis Christi mari diviso, deserta transibunt (cfr. Ps 135,13; 67,8), 
5 in repromissam viventium terram (cfr. Act 7,5; Ps 141,6), Iordane mortalitatis transmisso (cfr. Deut 27,3), per ipsius crucis mirandam potentiam ingressuri, quo nos introducat per beati Patris suffragia inclytus ille Salvator et ductor Iesus, 
6 cui cum Patre et Spiritu sancto in Trinitate perfecta omnis sit laus, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (cfr. Romm 16,27). 

Explicit minor vita sancti Francisci.