Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

II

II - De institutione Religionis et efficacia praedicandi.

 

Lectio prima. 

1 
1 Ecclesiarum itaque trium consummato iam opere, cum in ea quae Virginis erat, moraretur assiduus, illius suffragantibus meritis, quae pretium protulit nostrae salutis, viam perfectionis invenire promeruit per infusum sibi divinitus spiritum evangelicae veritatis. 
2 Nam cum una dierum inter Missarum solemnia legeretur Evangelium illud, in quo discipulis ad praedicandum missis evangelica norma in vivendo praescribitur, 
3 ne videlicet possiderent aurum vel argentum nec in zonis pecuniam nec peram deferrent in via nec duas haberent tunicas nec calceamenta nec virgam (Mat 10,9-10), 
4 mox in huiuscemodi verborum auditu tanta eum virtute Spiritus Christi perunxit et induit, ut in formam vivendi praefatam non solum notitia et affectu, verum etiam vita et habitu transformaret. 
5 Illico enim calceamenta deposuit, reiecit baculum, peram et pecuniam abdicavit, 
6 unaque contentus tunicula, dimissa corrigia, pro cingulo funem sumpsit, omnem sollicitudinem cordis apponens, qualiter audita perficeret et apostolicae rectitudinis regulae se ipsum per omnia coaptaret.

 

Lectio secunda. 

2 
1 Denique Spiritus Christi vi flammea totus accensus, coepit ut alter Elias veritatis aemulator exsistere, 
2 coepit et aliquos ad iustitiam perfectam inducere, coepit et ceteros ad poenitentiam invitare. 
3 Erant autem ipsius eloquia non inania nec risu digna, erant virtute sancti Spiritus plena, 
4 erant medullas cordis penetrantia, ut et in vehementem stuporem audientes converterent et obstinatorum mentes efficacia virtuosa mollirent. 
5 Innotescente etenim apud multos sublimi eius sanctoque proposito tam ex doctrinae simplicis veritate quam vitae, coeperunt ipsius exemplo viri quidam ad poenitentiam animari et eidem, relictis omnibus, habitu vitaque coniungi, 
6 quos et Fratres Minores vir humilis censuit appellari.

 

Lectio tertia. 

3 
1 Sane iam fratrum, Deo vocante, consummato senario, cum pius eorum Pater et pastor locum solitudinis nactus, in multa cordis amaritudine vitam deploraret adolescentiae non sine culpa transactam, sibique ac proli, quam in Christo genuerat (cfr. 1Cor 4,15), veniam postularet et gratiam, excessiva quadam in eum superveniente laetitia, certificatus est de remissione plenaria omnium delictorum, usque videlicet ad quadrantem novissimum (cfr. Mat 5,26). 
2 Raptus deinde supra se ac in quoddam lumen vivificum totus absorptus, quae circa se ac fratres futura erant, luculenter adspexit; 
3 sicut ipse postmodum, Ordinis profectum et dilatationem per Dei clementiam in proximo fieri debere praenuntians, ad confortationem pusilli gregis (cfr. Luc 12,32) familialiter reseravit. 
4 Paucis admodum elapsis diebus, quibusdam sibi cohaerentibus aliis, cum iam ad duodenarium excrevissent, disposuit Domini famulus cum illo simplicium coetu apostolicae Sedis adire praesentiam, 
5 ut praeostensam sibi a Domino normam vivendi, quam et brevi sermone conscripserat, suppliciter et instanter exposceret eiusdem sacratissimae Sedis auctoritate plenaria confirmari.

 

Lectio quarta. 

4 
1 Properante itaque ipso cum sociis iuxta propositum comparere conspectui Summi Pontificis, domini scilicet Innocentii tertii, praevenit eum dignatione clementiae Dei virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 1,24) suum per visionem commonefaciendo Vicarium, ut supplicanti pauperculo et placidum daret auditum et benignum praeberet assensum. 
2 Vidit namque in somnis (cfr. Gen 28,12) Pontifex ipse Romanus Lateranensem basilicam ruinae fore iam proximam, quam quidam homo pauperculus, modicus, et despectus, proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat. 
3 Cum igitur in famulo Dei sapiens contemplaretur antistes simplicis animi puritatem, mundi contemptum, paupertatis amorem, propositi perfecti constantiam, animarum zelum ignitumque voluntatis sanctae fervorem: “Vere”, inquit, “hic est ille, qui opere ac doctrina Christi sustentabit Ecclesiam”. 
4 Proinde ad ipsum praecipuam ex tunc devotionem concipiens ac petitioni eius per omnia se inclinans, approbavit Regulam, 
5 dedit de poenitentia praedicanda mandatum, postulata tunc cuncta concessit ac plura se concessurum in posterum liberaliter repromisit.

 

Lectio quinta. 

5 
1 Fretus exinde gratia superna Franciscus Summique auctoritate Pontificis, cum fiducia multa versus vallem Spoletanam iter arripuit, ut perfectionis evangelicae veritatem, quam mente conceperat et professione devoverat, facto perficeret et verbo doceret. 
2 Mota quoque cum sociis quaestione huiusmodi, utrum inter homines conversari an ad loca solitaria se conferre deberent, cum per orationis instantiam divinum super hoc beneplacitum requisisset, supernae revelationis illustratus oraculo, intellexit se ad hoc missum a Domino, ut Christo lucraretur animas, quas diabolus conabatur auferre, 
3 ideoque magis omnibus quam sibi soli vivere praeeligendum esse decernens, recollegit se in quodam tugurio derelicto secus Assisium, ut ibi secundum sanctae paupertatis normam in omni Religionis districtione cum fratribus viveret et verbum Dei pro loco et tempore populis praedicaret. 
4 Factus igitur evangelicus praeco, civitates circuibat et castra, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute Spiritus (cfr. 1Cor 2,13) annuntians regnum Dei (cfr. Luc 9,60), Domino dirigente loquentem revelationibus praeviis et sermonem confirmante sequentibus signis (cfr. Mar 16,20).

 

Lectio sexta. 

6 
1 Cum enim semel, ut sibi moris erat, pervigil in oratione persisteret, corporaliter absentatus a filiis, circa mediam noctis horam, quibusdam e fratribus quiescentibus, quibusdam orantibus, currus igneus miri splendoris, super quem residebat et globus ad modum solaris aspectus praelucidus, per ostiolum habitaculi fratrum ipsorum ingrediens, huc atque illuc (cfr. Mar 16,20) per domicilium tertio se convertit; 
2 ad cuius mirabilem et praeclarum contuitum stupefacti sunt vigilantes, excitati simul et exterriti dormientes nec minus senserunt cordis claritatem quam corporis, dum ex virtute mirandi luminis alterius alteri conscientia nuda fuit. 
3 Intellexerunt namque concorditer omnes, videntibus invicem universis in cordibus singulorum, sanctum Patrem Franciscum in tali transfiguratum effigie sibi demonstratum a Domino, tamquam qui in spiritu veniens et virtute Eliae (cfr. Luc 1,17), spiritualis esset militiae princeps effectus, ut currus Israel et auriga eius (cfr. 4Re 2,12). 
4 Reversus nempe vir sanctus ad fratres, coepit confortare illos de ostensa eis caelitus visione, 
5 coepit et conscientiarum ipsorum secreta rimari necnon et futura praedicere, adeoque coruscare miraculis, ut patenter claresceret, duplicem Eliae spiritum in tanta super eum plenitudine quievisse (cfr. 4Re 2,9.15), quod post ipsius doctrinam et vitam erat omnibus proficisci tutissimum.

 

Lectio septima. 

7 
1 Religiosus quidam tunc temporis de Ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali quodam prope Assisium languore tam gravi tamque prolixo laborans, ut crederetur morti iam proximus, viro Dei supplex factus per nuntium, postulabat instanter, ut pro se ad Deum intercedere vellet. 
2 Cui vir pius benigne assentiens, oratione praemissa, panis micas accepit, et cum oleo sumpto de lampade, quae coram Virginis ardebat altari, commiscens, quasi quoddam electuarium per manus fratrum infirmanti transmisit, 
3 dicens: “Medicinam hanc fratri nostro deferte Morico, qua ipsum Christi virtus non solum plenae sanitati restituet, verum etiam robustum bellatorem effectum aciei nostrae perseveranter adiunget”. 
4 Statim autem, ut antidotum illud sancti Spiritus adinventione confectum aeger homo gustavit, sanus exsurgens, tantum mentis et corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti Religionem ingressus, longo tempore loricam portaret ad carnem, et crudis dumtaxat contentus cibariis, nec vini poculum sumeret nec coctum aliquid degustaret.

 

Lectio octava. 

8 
1 Illo quoque tempore sacerdos quidam de civitate Assisii, Silvester nomine, vir utique conversationis honestae ac simplicitatis columbinae, vidit in somnis (cfr. Gen 28,12) regionem illam totam a dracone immenso circumdari, prae cuius teterrima horridaque effigie diversis, ut videbatur, mundi climatibus propinquum imminebat excidium. 
2 Contuebatur post haec crucem auream atque fulgentem procedentem ex ore Francisci, cuius summitas caelos tangebat (cfr. Gen 28,12), et brachia protensa in latum usque ad mundi fines videbantur extendi, cuiusque aspectus praefulgidus draconem illum tetrum et horridum penitus effugabat. 
3 Hoc dum sibi tertio monstraretur, intellexit vir pius et Deo devotus, ad hoc Franciscum destinatum a Domino, ut, gloriosae crucis assumpto vexillo, draconis maligni robur elideret praeclarisque veritatis fulgoribus tam doctrinae quam vitae mentes fidelium illustraret. 
4 Quod cum viro Dei et fratribus narrasset per ordinem, non multo post tempore mundum relinquens, vestigiis Christi beati Patris exemplo sic perseveranter adhaesit, quod ipsius vita in Ordine authenticam reddidit eam quem in saeculo habuerat visionem.

 

Lectio nona. 

9 
1 Frater quìdam, Pacificus nomine, cum adhuc saeculariter vivens famulum Domini reperisset apud castrum Sancti Severini praedicantem in monasterio quodam, facta manu Domini super (cfr. Ez 1,3) se, vidit eumdem quasi duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum crucis signatum, quorum unus a capite usque ad pedes, alius a manu in manum per pectus transversaliter tendebatur. 
2 Non noverat facie virum, sed tanto monstratum miraculo mox cognoscens, vehementer obstupuit, verborumque ipsius virtute compunctus et territus, tamquam si esset gladio spiritus ex eius ore procedente transfixus, saecularibus pompis omnino contemptis, beato Patri professione cohaesit. 
3 Hic postmodum in omni Religionis sanctitate proficiens, antequam fieret Minister in Francia, siquidem primus ibidem ministerii gessit officium, meruit magnum Thau in fronte (cfr. Ez 1,3) Francisci videre, quod colorum varietate distinctum, faciem ipsius miro venustabat ornatu. 
4 Hoc quippe signum vir Dei magno venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio, actionum praemittebat initiis, 
5 et in eis quas dirigebat ex caritate litterulis manu propria subscribebat, tamquam si omne ipsius studium foret iuxta propheticum dictum signare Thau super frontes virorum gementium et dolentium (cfr. Ez 9,4), ad Christum Iesum veraciter conversorum.