Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

IIb. Jacobus de Vitry

Historia orientalis c. 32

 

(Golubovich, Biblioteca 1. p. 8‑10)

 

“Praedictis tribus Eremitarum, Monacorum, et Canonicorum religionibus, ut regulariter viventium quadratura fundamenti in soliditate sua firma subsisteret addidit Dominus in diebus istis quartam religionis institutionem, ordinis decorem et regulae sanctitatem. Si tamen ecclesiae primitivae statum et ordinem diligenter attendamus, non tam novam addidit regulam, quam veterem renovavit, relevavit iacentem, et paene mortuam suscitavit religionem in vespere mundi tendentis ad occasum, imminente tempore filii perditionis: ut contra Antichristi periculosa tempora novos athletas praepararet, et ecclesiam praemuniendo fulciret.

Haec est religio vere pauperum crucifixi et ordo praedicatorum, quos fratres Minores appellamus. Vere minores, et omnibus huius temporis regularibus in habitu, et nuditate, et mundi contemptu, humiliores. Habent autem unum summum Priorem, cuius mandatis et regularibus institutis reverenter obediunt minores priores, caeterique eiusdem ordinis fratres, quos per diversas mundi provincias causa praedicationis, et salutis animarum, ipse transmittit. Adeo autem primitivae ecclesiae religionem, paupertatem, et humilitatem in se reformare diligenter procurant, puras evangelici fontis aquas cum siti et ardore spiritus haurientes, quod non solum evangelica praecepta, sed et consilia, vitam apostolicam expressius imitantes, modis omnibus adimplere laborant, omnibus quae possident renuntiantes, seipsos abnegantes, crucem sibi tollendo, nudi nudum sequentes, relinquentes pallium cum Ioseph et hydriam cum Samaritana, expediti currunt, ambulant ante faciem suam et non revertuntur, posteriorum obliti in anteriora semper et passibus continuis extenduntur, volantes ut nubes, et sicut columbae ad fenestras suas, ne mors per ipsam intrare valeat, cum omni diligentia et cautela providentes.

Regulam autem ipsorum dominus Papa confirmavit, et eis auctoritatem praedicandi ad quascumque veniunt ecclesias concessit, Praelatorum tamen Ioci ob reverentiam requisito consensu. Mittuntur autem bini ad praedicandum tamquam ante faciem Domini et ante secundum eius adventum. Ipsi autem Christi pauperes, neque sacculum in via portant, neque peram, neque panem, neque aes sive pecuniam aliquam in zonis suis, non possidentes aurum, neque argentum, nec calciamenta in pedibus suis habentes: nulli enim huius ordinis fratri licet aliquid possidere. Non habent monasteria vel ecclesias, non agros vel vineas, vel animalia, non domos vel alias possessiones, neque ubi caput reclinent (Lc 9, 58). Non utuntur pellibus neque lineis, sed tantummodo tunicis laneis caputiatis, non cappis, vel palliis, vel cucullis neque aliis prorsus induuntur vestimentis. Si quis eos ad prandium vocaverit, manducant et bibunt quae apud illos sunt. Si quis eis aliquid misericorditer contulerit, non reservant in posterum.

Semel autem vel bis in anno, tempore certo ad locum determinatum generale capitulum celebraturi conveniunt, exceptis his qui nimio tractu terrarum, vel mari interposito separantur. Post capitulum iterum ad diversas regiones, provincias, et civitates duo vel plures pariter a superiori suo mittuntur. Non solum autem praedicatione, sed et exemplo vitae sanctae, et conversationis perfectae, multos non solum inferioris ordinis homines, sed generosos et nobiles ad mundi contemptum invitant, qui relictis oppidis, et casalibus, et amplissimis possessionibus, temporales divitias et spirituales felici commercio commutantes habitum fratrum Minorum, id est tunicam vilis pretii qua induuntur, et funem quo cinguntur, assumpserunt.

Tempore enim modico adeo multiplicati sunt, quod non est aliqua Christianorum provincia in qua aliquos de fratribus suis non habeant, qui in seipsis velut in speculo mundissimo mundanae vanitatis contemptum oculis respicientium repraesentant, praesertim cum nulli ad religionem suam transeunti gremium claudant, nisi forte matrimonio, vel aliqua religione fuerit obligatus. Tales enim sine licentia uxorum vel praepositorum suorum, sicut ratio exigit, nec volunt, nec debent recipere. Alios autem omnes in amplitudine religionis suae tanto confidentius absque ulla contradictionis molestia suscipiunt, quanto divinae munificentiae et providentiae sese committentes, unde eos Dominus sustentare debeat, non formidant. Ipse enim funiculum cum tunica venientibus ad se largientes, quod reliquum est supernae procurationi relinquunt. Adeo autem ministris suis Dominus in hoc saeculo centuplum restituit, et in via hac qua gradiuntur, firmat super ipsos oculos suos, quod in eis ad litteram completum agnovimus, quod scriptum est: Dominus amat peregrinum, et dat ei victum et vestitum (Deut 10, 18). Felices enim se reputant a quibus hospitalitatis obsequium vel eleemosynas servi Dei suscipere non recusant.

“Non solum autem Christi fideles, sed etiam Saraceni et obtenebrati homines, eorum humilitatem et perfectionem admirantes, quando causa praedicationis ad ipsos intrepidi accedunt, grato animo necessaria providentes, libenter eos recipiunt. Vidimus primum huius ordinis fundatorem et magistrum, cui tanquam summo Priori suo, omnes alii obediunt, virum simplicem et illiteratum, dilectum Deo et hominibus, fratrem Francinum (sic) nominatum, ad tantum ebrietatis excessum et fervorem spiritus raptum fuisse, quod cum ad exercitum Christianorum ante Damiatam in terra Aegipti devenisset, ad soldani Aegypti castra intrepidus et fidei clypeo communitus accessit. Quem cum in via Saraceni tenuissent: “Ego sum Christianus, inquit, ducite me ad Dominum vestrum”. Quem cum ante ipsum pertraxissent, videns eum bestia crudelis, in aspectu viri Dei in mansuetudinem conversa, per dies aliquot ipsum sibi et suis Christi fidem praedicantem attentissime audivit. Tandem vero metuens ne aliqui de exercitu suo verborum eius efficacia ad Dominum conversi ad Christianorum exercitum pertransirent, cum omni reverentia et securitate ad nostrorum castra reduci praecepit, dicens ei in fine: “Ora pro me, ut Deus legem illam et fidem, quae magis sibi placet, mihi dignetur revelare”.

Saraceni autem omnes praedictos fratres Minores tam diu de Christi fide et evangelica doctrina praedicantes libenter audiunt, quousque Mahometo, tanquam mendaci et perfido praedicatione sua manifeste contradicunt. Ex tunc autem eos impie verberantes, et, nisi Deus mirabiliter protegeret, pene trucidantes, de civitatibus suis expellunt.

Hic est fratrum Minorum sanctus ordo, et apostolicorum virorum admiranda et imitanda religio, quos Dominum contra perditionis filium Antichristum et eius profanos discipulos, credimus in diebus novissimis suscitasse. Qui lectulum Salomonis tanquam fortes Christi milites ambiendo, et de porta ad portam gladiis transeundo, super muros Hierusalem (Cant 3, 7 ) constituti sunt custodes, diebus ac noctibus a divinis laudibus et sanctis exhortationibus non cessantes, vocem suam quasi tubam in fortitudine exaltantes, et facientes vindictam in nationibus, increpationes in populis, et gladios suos non prohibentes a sanguine, (Jer 48, 10) mactantes, circumeuntes civitatem, et famem patientes ut canes, qui tanquam sal terrae cibos suavitatis et salutis condientes, carnes desiccant, vermium putredinem et vitiorum foetorem amoventes, et tanquam lux mundi multos ad scientiam veritatis illuminant, et ad fervorem charitatis accendunt et inflammant.

Hic autem perfectionis ordo et spatiosi claustri amplitudo infirmis et imperfectis congruere non videtur, ne forte descendentes mare in navibus, et facientes operationem in aquis (Ps106,23), multis fluctibus procellosis involvantur, nisi sederint in civitate, donec induantur virtute ex alto.