Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

IV

IV - De studio orationis et spiritu prophetiae.

 

Lectio prima. 

1 
1 Sentiens Christi servus corpore se peregrinum a Domino (cfr. 2Cor 5,6), cum ad terrena foris desideria per Christi amorem totus insensibilis esset effectus, ne foret absque consolatione Dilecti, sine intermissione orando spiritum Deo contendebat exhibere praesentem. 
2 Nam ambulans et sedens, intus et foris, laborans et vacans adeo erat orationi vi mentis intentus, ut illi videretur quidquid erat in eo non solum cordis et corporis, verum etiam operis et temporis dedicasse. 
3 Suspendebatur multoties tanto devotionis excessu, ut supra semetipsum raptus et ultra humanum sensum aliquid sentiens, quid circa se ageretur exterius, omnino nesciret.

 

Lectio secunda. 

2 
1 Ut autem quietius spiritualium consolationum immissiones susciperet, ad solitudines et ecclesias derelictas oraturus nocte pergebat; 
2 quamvis et ibi pugnas daemonum horribiles senserit, qui secum confligentes quasi manu ad manum, nitebantur ipsum ab orationis studio perturbare. 
3 Verum illis ferventium precum infatigabili virtute fugatis, vir Dei solitarius remanens et pacatus, nemora replebat gemitibus, loca spargebat lacrimis, pectora manu tundebat 
4 et quasi occultius secretarium nactus nunc respondebat iudici, nunc supplicabat patri, nunc colludebat sponso, nunc colloquebatur amico. 
5 Ibi visus est nocte orans, manibus et brachiis ad modum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra et nubecula quadam fulgente circumdatus, ut illustrationis et elevationis mirabilis intra mentem mira circa corpus cum elevatione facta perlustratio testis esset.

 

Lectio tertia. 

3 
1 Huiusmodi quoque sursumactionum supernaturali virtute, sicut certis est comprobatum indiciis, incerta sibi et occulta divinae Sapientiae (cfr. Ps 50,8) pandebantur, quamvis illa non vulgaret exterius, nisi quantum fraternae salutis urgebat zelus, et supernae revelationis dictabat instinctus. 
2 Ad tantam quippe mentis serenitatem indefessum orationis studium cum continua exercitatione virtutum virum Dei perduxerat, ut, quamvis sacrarum litterarum peritiam non habuerit per studium eruditionis humanae, lucis tamen aeternae irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda limpido intellectus scrutaretur acumine. 
3 Prophetarum etiam spiritus multiplex in tam multiformis plenitudine gratiae requievit (Is 11,2) in eo, ut ipsius virtute mirifica se vir Dei praesentem aliis exhiberet absentibus notitiamque certam haberet longe distantium, secreta quoque prospiceret cordium, nec non et futurorum praenuntiaret eventus, sicut multiplicium exemplorum evidentia comprobat, ex quibus aliqua subscribuntur.

 

Lectio quarta. 

4 
1 Cum enim tempore quodam vir sacer Antonius, tunc quidem praedicator egregius, nunc autem confessor Christi praeclarus, de titulo crucis: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum (cfr. Ioa 19,19), eructans melliflua, in quodam provinciali capitulo apud Arelatem fratribus praedicaret, vir Dei Franciscus, qui tunc in remotis agebat, ad ostium capituli in aere sublevatus apparuit, 
2 qui et extensis velut in cruce manibus fratribus benedicens, tam multimoda illos spiritus consolatione replevit, ut certa eis intra semetipsos spiritus testificatione constaret, apparitionem illam mirabilem caelesti praeditam fuisse virtute. 
3 Porro, quia id beatum Patrem non latuit, patenter ex hoc ipso clarescit, quam pervius spiritus eius luci Sapientiae foret aeternae, quae omnibus mobilibus mobilior est, et attingens ubique propter sui munditiam, in animas sanctas se transfert et Dei amicos et prophetas constituit (Sap 7,24.27).

 

Lectio quinta. 

5 
1 Apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intrantibus fratribus semel ex more capitulum, cum unus ex eis defensionis cuiusdam tectus palliolo, se disciplinae non subderet, videns hoc vir sanctus in spiritu, qui in cella tunc orans sequester et medius erat inter eosdem fratres et Deum, vocari ad se fecit unum ex ipsis, cui et dixit: 
2 “Vidi, frater, diabolum super illius fratris inobedientis dorsum, col-lum eius tenentem adstrictum, qui tali sessore subactus, obedientiae freno spreto, instinctus illius sequebatur habenas. 
3 Vade igitur et dic fratri, ut obedientiae sanctae collum sine mora submittat, cum et ille hoc suggerat fieri, ad cuius precum instantiam daemon ille confusus abscessit”. 
4 Monitus per internuntium frater, compunctionis concepto spiritu ac veritatis luce percepta, coram viri sancti Vicario in fa-ciem procidit (cfr. Mat 26,39), se ipsum culpabilem recognovit, veniam petiit, disciplinam suscepit et pertulit ac deinceps per omnia humiliter obedivit.

 

Lectio sexta. 

6 
1 Cum autem in Monte maneret Alvernae cella reclusus, unus ex sociis magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini aliquod scriptum manu ipsius breviter adnotatum. 
2 Gravem enim qua vexabatur tentationem non carnis, sed spiritus, ex hoc credebat evadere vel certe levius ferre. 
3 Tali desiderio languens, anxiabatur interius, quia, cum esset humilis, pudoratus et simplex, verecundia victus, reverendo Patri rem pandere non audebat. 
4 Sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit. 
5 Portari namque sibi iussit a fratre praedicto atramentum et chartam laudesque Domini iuxta fratris desiderium cum ipsius benedictione propria manu conscribens, eidem quod scripserat liberaliter obtulit, et omnis illa tentatio prorsus abscessit. 
6 Ipsa quoque litterula reservata in posterum remedia sanitatis quam plurimis contulit, ut ex hoc claresceret omnibus, quanti meriti coram Deo scriptor ipsius exstiterit, qui tantae virtutis efficaciam in schedula conscripta reliquit.

 

Lectio septima. 

7 
1 Alio quoque tempore mulier quaedam nobilis, Deo devota, virum sanctum fiducialiter adiens, postulabat obnixe, ut pro viro suo sibi valde crudeli, quem adversarium patiebatur in servitio Christi, apud Dominum intercedere vellet, quod ipsius cor durum larga suae gratiae infusione molliret. 
2 Quo audito, vir sacer et pius sacris eam in bono roboravit eloquiis, consolationem, quam optabat sibi de proximo affuturam asseruit 
3 finaliterque mandavit, quod viro illi ex parte Dei denuntiaret et sui, nunc tempus esse clementiae, postmodum aequitatis. 
4 Credidit mulier sermoni, quem ei dixerat Domini servus, et benedictione accepta, domum cum festinatione revertens, occurrenti sibi viro praefatum narravit eloquium, indubitanter exspectans optatum impleri promissum. 
5 Confestim autem, ut auribus illius sermo insonuit, cecidit super eum spiritus gratiae, adeo cor ipsius emolliens, ut et devotam coniugem libere Deo ex tunc famulari permitteret et se una cum ipsa Domino serviturum offerret. 
6 Suadente igitur sancta uxore, pluribus annis caelibem vitam agentes, eodem die, mulier mane vir vespere, migraverunt ad Dominum, haec quidem ut matutinum, ille vero ut sacrificium vespertinum (cfr. Ps 140,2).

 

Lectio octava. 

8 
1 Tempore, quo Domini famulus Reate iacebat infirmus, praebendarius quidam, nomine Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate gravi correptus et lectulo decubans, cum ad eum fuisset delatus, lacrimose rogabat cum simul adstantibus, ut ab ipso crucis signaculo signaretur. 
2 Ad quem ille: “Cum olim vixeris secundum desideria carnis (cfr. Sir 17,24), non veritus iudicia Dei (cfr. Gal 5,16), non propter te, sed propter devotas intercedentium preces, signo te crucis hoc modo signabo, ut tibi ex nunc pro certo insinuem, quod sis graviora passurus, si ad vomitum (cfr. Prov 26,11) redieris liberatus”. 
3 Signo itaque crucis super eum facto a capite usque ad pedes, insonuerunt ossa renum eius, audientibus cunctis, veluti cum manu ligna sicca franguntur, statimque is qui contractus iacuerat, surrexit sanus et in laudem Dei prorumpens: “Ego”, inquit, “sum liberatus”. 
4 Paucis autem interlapsis temporibus, cum, Dei oblitus, corpus impudicitiae reddidisset, et sero quodam coenasset in hospitio cuiusdam canonici nocteque illa dormiret ibidem, tectum domus super omnes subito corruit et illum solum, ceteris mortem evadentibus, interemit. 
5 Sicque factum est, ut simul in hoc uno eventu patesceret, quam sit severus ingratis zelus divinae iustitiae, quamque verax et certus in dubiis fuerit qui Franciscum repleverat spiritus prophetiae (cfr. Apoc 19,10).

 

Lectio nona. 

9 
1 Eo quoque tempore, quo post reversionem suam de ultra mare Celanum praedicaturus accessit, miles quidam supplici eum devotione cum instantia magna invitavit ad prandium et quasi coegit invitum. 
2 Ante vero quam cibum sumerent, vir mente devotus iuxta solitum morem offerens Deo preces et laudes, vidit in spiritu, viro illi mortis de proximo imminere iudicium, menteque suspensus oculis stabat elevatis in caelum (cfr. Ioa 17,1). 
3 Oratione tandem completa, benignum hospitem traxit in partem mortemque illi vicinam praedixit, ut confiteretur admonuit et ad bonum, quantum valuit, animavit. 
4 Acquievit homo continuo beati viri sermonibus (cfr. 1Tim 6,3) socioque illius universa peccata in confessione detexit, domum disposuit (cfr. Is 38,1), divinae se miserationi commisit et ad suscipiendam mortem se, quantum potuit, praeparavit. 
5 Igitur dum alii refectionem corporis sumerent, miles, qui sanus videbatur et fortis, subito spiritum exhalavit iuxta verbum hominis Dei, repentina quidem morte sublatus, armis tamen poenitentiae per eiusdem spiritum propheticum praemunitus, ut et perpetuam damnationem evaderet et in aeterna tabernacula (cfr. Luc 16,9) iuxta promissionem evangelicam introiret.