Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

VI. Anonymus

Vitae Pontificum Romanorum

 

(Lemmens, Test. min. p. 12

 

Tunc autem beatus Franciscus in civitate Asisii quasi novum sidus in Ecclesiae firmamento miraculorum claritate fulgebat; quibus per diligentem inquisitionis indaginem ex veridica testium relatione probatis sanctissimus papa Gregorius de fratrum consilio perrexit Asisium, ubi IV nonas octobris anno sui praesulatus secundo cum venerabilium cardinalium et praelatorum diverso collegio pretiosis ornatus cum palmis et cereis de mundi partibus multitudine populi congregata post sermonis profundi decursum, cuius tale sumpsit exordium: Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi sol lucens in diebus suis, sic iste fulsit in domo Domini  (Sir 50.6; 1Cel 125), post miracula recitata et diligenter exposita praesul beatissimus profusis lacrymis beatum Franciscum Crucifixi ministrum, cuius corde et corpore stigmatum portavit vestigia, decrevit in sanctorum catalogo adnotandum, ac post tridaum Perusium est reversus.