Selecione

III

III - De praerogativa virtutum.

 

Lectio prima. 

1 
1 Insignis sectator crucifixi Iesu, vir Dei Franciscus a suae conversionis primordiis tanta disciplinae rigiditate carnem crucifigebat cum vitiis (cfr. Gal 5,24) motusque sensuales tam stricta frenabat modestiae lege, ut vix necessaria sumeret sustentationi naturae. 
2 Nam cocta cibaria sanitatis tempore vix admittebat et raro, admissa vero aut commixtione cineris interdum faciebat amara aut aquei superinfusione liquoris ut plurimum reddebat insipida. 
3 Quam vero districtam in potu parcitatem servaverit, carnem suam a vino abstrahens, ut transferret animum ad sapientiae (cfr. Qo 2,3) lucem, hinc liquido valemus advertere, quod et de aqua frigida cum sitis aestuabat ardore, vix audebat ad sufficientiam bibere. 
4 Nuda humus ut saepius lectus erat lassato corpusculo, cervical lapis vel lignum, vestisque simplex, rugosa et hispida tegumentum, pro eo quod experientia certa didicerat, hostes malignos duris et asperis in fugam converti, delicatis autem et mollibus ad tentandum fortius animari.

 

Lectio secunda. 

2 
1 Rigidus in disciplina super custodiam suam (cfr. Is 21,8) invigilabat attentius, curam gerens praecipuam de impretiabilis custoditione thesauri, castitatis videlicet, in fictili vase (cfr. 2Cor 4,7), quod et possidere studebat in sanctitudinis honore (cfr. 1The 4,4) per utriusque hominis integerrimam puritatem. 
2 Quapropter circa suae conversionis principia tempore hiemalis algoris, spiritu fortis et fervidus, in foveam glacie aut nive repletam se ipsum plerumque mergebat, ut et domesticum hostem sibi perfecte subigeret et candidum vestimentum munditiae a voluptatis incendio praeservaret. 
3 Tanta quoque per exercitationes huiusmodi fulgere coepit in sensibus venustate pudoris, ut plenum iam carnis assecutus dominium, foedus cum oculis pepigisse (cfr. Iob 31,1) videretur, quod non solum carnalem aspectum procul refugeret, sed et curiosum vanitatis cuiuscumque contuitum omnino caveret.

 

Lectio tertia. 

3 
1 Verum, licet cordis et corporis puritatem adeptus, sanctificationis quodam modo proximaret ad apicem, non cessabat tamen lacrimarum imbribus iugiter oculos expiare mentales caelestium claritatum concupiscendo munditiam et corporeorum luminum parvipendendo iacturam. 
2 Cum enim ex continuo fletu infirmitatem oculorum incurrisset gravissimam, suadente medico, quod abstineret a lacrimis, si corporei visus caecitatem vellet effugere, nequaquam assensit; 
3 malle se asserens corporalis visus lumen amittere, quam lacrimas, quibus oculus emundatur interior, ut Deum videre praevaleat, repressa devotione spiritus impedire. 
4 Erat quoque vir Deo devotus inter lacrimarum irrigua caelesti quadam iucunditate serenus tam mente quam facie, utpote qui pro conscientiae sanctae nitore tanta perfusus erat unctione laetitiae, ut et mente in Deum incessanter excederet et in cunctis operibus manuum eius iugiter exsultaret (cfr. 2Cor 5,13; Deut 14,29; Ps 91,5).

 

Lectio quarta. 

4 
1 Omnium virtutum custos et decor humilitas adeo virum Dei sui iuris effecerat, ut, quamvis multiplex in eo fulgeret praerogativa virtutum, haec tamen in ipso tamquam in Minorum minimo praecipuum videretur assecuta dominium. 
2 In propria quidem reputatione, qua se fatebatur maximum peccatorum, prorsus nil erat nisi fictile quoddam et sordidum vasculum, cum in veritate vas esset sanctificationis (cfr. Ier 22,28) electum, multiformis virtutis et gratiae adornatione praefulgidum et sanctitudine dedicatum. 
3 Studebat quidem summopere in oculis suis aliorumque vilescere, defectus in se latentes publica confessione detegere donaque Datoris pectoris arcano celare, ut nequaquam pateret gloriae, quod occasio poterat esse ruinae.
4 Sane, ut perfectae humilitatis omnem impleret iustitiam (cfr. Ier 31,3), se ipsum adeo studuit non solum superioribus verum etiam inferioribus subdere, quod et socio itineris, quantumlibet simplici, obedientiam promittere solitus erat, ut non tamquam praelatus ex auctoritate praeciperet, sed tamquam minister et servus etiam subditis ex humilitate pareret.

 

Lectio quinta. 

5 
1 Sociam quoque sanctae humilitatis paupertatem excelsam perfectus Christi sectator caritate sibi studuit sic desponsare perpetua (cfr. Ier 31,3), quod non solum pro ea patrem matremque reliquit (cfr. Gen 2,24; Mar 10,7), verum etiam quae habere potuit universa dispersit. 
2 Nemo tam auri, quam iste cupidus paupertatis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus, quam iste huius evangelicae margaritae; 
3 cum et a principio Religionis usque ad mortem tunica, chorda et femoralibus dives, in sola videretur gloriari penuria et egestate gaudere. 
4 Si quando enim pauperiorem se quempiam secundum exteriorem habitum cerneret, semetipsum protinus arguens excitabat ad simile, tamquam si aemula paupertate concertans, vinci se in illo spiritus quadam nobilitate timeret. 
5 Etenim, quia ipsam ut arrham hereditatis aeternae omnibus caducis praetulerat, fallaces divitias velut feudum ad horam concessum nil reputans, hanc prae opibus magnis amabat 
6 et in ea cunctos optabat excedere, qui ex eadem didicerat inferiorem se omnibus reputare.

 

Lectio sexta. 

6 
1 Excrevit propterea vir Dei per altissimae paupertatis amorem in sanctae simplicitatis tam opulentas divitias, ut, cum nihil prorsus haberet inter mundialia proprium, in ipso tamen mundi huius Auctore omnium possessor videretur esse bonorum. 
2 Dum enim oculorum acie columbina, simplici videlicet mentis intentione, puroque speculationis contuitu omnia in summum referebat Opificem ipsumque Factorem recognoscebat, amabat et laudabat in omnibus, 
3 superna fiebat largitione clementiae, ut omnia in Deo et Deum in omnibus possideret. 
4 Consideratione quoque primae originis omnium, creaturas quantumlibet modicas, fratris vel sororis appellabat nominibus, tamquam ab uno secum exeuntes principio, quamquam illas viscerosius complexaretur et dulcius, quae Christi mansuetudinem piam similitudine naturali praetendunt et Scripturae significatione figurant. 
5 Quamobrem supernaturali fiebat influente virtute, ut natura brutorum pio quodam modo moveretur ad ipsum, sed et sensu carentia parerent ad placitum, ac si idem vir sanctus ut simplex et rectus ad statum iam foret innocentiae (cfr. Iob 2,3) reformatus.

 

Lectio septima. 

7 
1 Pietatis quoque dulcedo tanta plenitudinis copia in Domini famulum a misericordiae fonte manaverat, ut ad miserabilium personarum relevandas miserias viscera videretur gestare materna, cum et clementiam haberet ingenitam, quam superinfusa Christi pietas duplicabat. 
2 Itaque liquescebat animus eius ad infirmos et pauperes, et quibus non poterat manum, exhibebat affectum: 
3 pro eo quod quidquid penuriae, quidquid defectus cernebat in aliquo, pii cordis dulcedine regerebat in Christum. 
4 Cumque in pauperibus cunctis effigiem Christi prospiceret, si qua etiam necessaria vitae sibi collata fuissent, eis occurrentibus non solum liberaliter conferebat, verum etiam, ac si illorum propria essent iudicabat esse reddenda. 
5 Nulli prorsus rei parcebat, nec mantellis nec tunicis nec libris nec etiam paramentis altaris, quin omnia haec, dum posset, largiretur egentibus, cupiens, ut perfectae pietatis impleret officium, etiam superimpendere semetipsum (cfr. 2Cor 12,15).

 

Lectio octava. 

8 
1 Zelus fraternae salutis, ex caritatis fornace procedens, ut gladius acutus et flammeus (cfr. Apoc 1,16; Gen 3,24) adeo Francisci pertransiit intima, ut vir iste zelotes totus videretur et aemulationis (cfr. Luc 2,35; Ex 34,14) ardore succensus et compassionis moerore plagatus. 
2 Siquidem animas Christi Iesu sanguine pretioso redemptas cum cerneret inquinari aliqua sorde peccati, miro doloris confossus aculeo, tanta miserationis teneritudine deplorabat, ut eas tamquam mater in Christo quotidie parturiret. 
3 Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus, in exemplis dandis excessus, pro eo quod non se Christi putaret amicum, nisi animas foveret quas ille redemit. 
4 Propter quod, licet innocens eius caro, quae se iam sponte subdebat spiritui, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa poenas illi renovabat et onera, custodiens propter alios vias duras (cfr. Ps 16,4), ut illius perfecte subsequeretur vestigia, qui pro aliorum salute tradidit in mortem animam suam (cfr. Is 53,12).

 

Lectio nona. 

9 
1 Caritatis quoque perfectae fervorem, quo Sponsi amicus ferebatur in Deum, ex hoc potissimum quis valet advertere, quod per martyrii flammam se ipsum ut hostiam vivam (cfr. Rom 12,1) Domino peroptabat offerre. 
2 Tribus namque vicibus ob hoc versus partes infidelium iter aggressus, sed bis divina dispositione prohibitus, tertia tandem vice post multa opprobria, vincula, verbera et labores innumeros ad conspectum Soldani Babyloniae, Domino deducente, perductus, in tam efficaci ostensione spiritus et virtutis evangelizavit Iesum (cfr. 1Cor 2,4; Act 5,12), ut admiraretur ipse Soldanus et nutu divino in mansuetudinem versus, benignum ei praeberet auditum. 
3 Cernens quidem in eo fervorem spiritus, constantiam animi, contemptum vitae praesentis efficaciamque divini sermonis, devotionem tantam concepit ad ipsum, ut magno eum honore dignum duceret, munera pretiosa offerret et ad secum trahendum moram instanter invitaret. 
At verus mundi suique contemptor, oblata omnia spernens ut lutum seque conspiciens assequi snum non posse propositum, postquam ad id obtinendum sine fictione peregit quod potuit, ad partes fidelium, revelatione praemonitus remeavit. 
5 Sicque factum est, ut Christi amicus mortem pro ipso viribus totis exquireret et tamen nullatenus inveniret, quo et merito non careret optati martyrii et insigniendus servaretur in posterum privilegio singulari.