Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

VI

VI - De stigmatibus sacris.

 

1 
1 Fidelis revera famulus et minister Christi Franciscus, biennio antequam spiritum redderet caelo, cum in loco excelso seorsum, qui Mons Alvernae dicitur, quadragenarium ad honorem Archangeli Michaelis ieiunium inchoasset, supernae contemplationis dulcedine abundantius solito superfusus ac caelestium desideriorum ardentiore flamma succensus, supernarum coepit immissionum cumulatius dona sentire. 
2 Dum igitur seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum, et affectus compassiva teneritudine in eum transformaretur, cui ex caritate nimia crucifigi complacuit: 
3 quodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis in latere montis orans vidit quasi speciem unius Seraph sex alas tam fulgidas quam ignitas habentem de caelorum sublimitate descendere, 
4 qui volatu celerrimo ad aeris locum viro Dei propinquum perveniens, non solum alatus, sed et crucifixus apparuit, manus quidem et pedes habens extensos et cruci affixos, alas vero sic miro modo hinc inde dispositas, ut duas supra caput erigeret, duas ad volandum extenderet, duabus vero reliquis totum corpus circumplectendo velaret.

 

Lectio secunda. 

2 
1 Hoc videns, vehementer obstupuit mixtumque colori gaudium mens eius incurrit, dum et in gratioso Christi aspectu sibi tam mirabiliter quam familiariter apparentis excessivam quamdam concipiebat laetitiam, et dira conspecta crucis affixio ipsius animam compassivi doloris gladio pertransibat (cfr. Luc 2,35). 
2 Intellexit quidem, illo docente interius, qui et apparebat exterius, quod licet passionis infirmitas cum immortalitate spiritus seraphici nullatenus conveniret, 
3 ideo tamen huiusmodi visio suis fuerat praesentata conspectibus, ut amicus ipse Christi praenosset, se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi Iesu crucifixi expressam similitudinem transformandum. 
4 Disparens igitur visio post arcanum ac familiare colloquium, mentem ipsius seraphico interius inflammavit ardore, carnem vero Crucifixo conformi exterius insignivit effigie, 
5 tamquam si ad ignis liquefactivam virtutem praeambulam sigillativa quaedam esset impressio subsecuta.

 

Lectio tertia. 

3 
1 Statim namque in manibus eius et pedibus apparere coeperunt signa clavorum, ipsorum capitibus in interiore parte manuum et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso. 
2 Erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et repercussa, quae de ipsa carne surgentia, carnem reliquam excedebant. 
3 Siquidem repercussio ipsa clavorum sub pedibus adeo prominens erat et extra protensa, ut non solum plantas solo libere applicari non sineret, verum etiam intra curvationem arcualem ipsorum acuminum facile immitti valeret digitus manus, sicut et ab eis ipse accepi, qui oculis propriis conspexerunt. 
4 Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunicam et femoralia in tanta copia respergebat, ut postmodum fratres socii ea lavantes pro tempore indubitanter adverterent, quod sicut in manibus et pedibus, sic et in latere famulus Domini expresse haberet impressam similitudinem Crucifixi.

 

Lectio quarta. 

4 
1 Cernens autem vir Deo plenus (cfr. Gen 41,38), quod stigmata carni tam luculenter impressa socios familiares latere non possent, timens nihilominus publicare Domini sacramentum, in magno positus fuit dubitationis agone, utrum quod viderat diceret, vel taceret. 
2 Compulsus tandem conscientiae stimulo, quibusdam ex fratribus intimioribus sibi cum multo timore seriem retulit visionis praefatae; 
3 addens, quod is qui sibi apparuerat aliqua dixerit, quae numquam, dum viveret, alicui hominum aperiret. 
4 Postquam igitur verus Christi amor in eamdem imaginem transformavit (cfr. 2Cor 3,18) amantem, quadraginta dierum numero, iuxta quod decreverat, in monte illo solitudinis consummato, superveniente quoque solemnitate Archangeli Michaelis, descendit angelicus vir Franciscus de monte (cfr. Mat 17,9), 
5 secum ferens Crucifixi effigiem, non in tabulis lapideis vel ligneis manu figuratam artificis, sed in carneis membris descriptam digito Dei vivi (cfr. Ex 31,18).

 

Lectio quinta. 

5 
1 Porro licet vir sanctus et humilis sacra illa signacula omni diligentia studeret abscondere, Domino tamen complacuit ad gloriam suam mirabilia quaedam aperta per illa monstrare, ut, dum illorum vis occulta per signa clara patesceret, inter densas caliginosi saeculi tenebras ut sidus praefulgidum radiaret. 
2 Nam et circa Montem Alvernae praefatum, antequam vir sanctus ibidem moram traxisset, nube obscura ex ipso monte surgente, grandinis violenta tempestas fructus terrae consuetudinarie devastabat. 
3 Verum post illam apparitionem felicem non sine incolarum admiratione ac gaudio arando consueta cessavit, ut caelestis illius visionis excellentiam et stigmatum ibidem impressorum virtutem serenata praeter morem ipsa caeli facies declararet.

 

Lectio sexta. 

6 
1 Illo quoque tempore in provincia Reatina pestis valde gravis invaluit, quae oves et boves in tantum coepit invadere, ut viderentur pene omnes irremediabili morbo languere. 
2 Vir autem quidam timens Deum nocte fuit per visionem commonitus, ut ad eremitorium fratrum, in quo beatus Pater tunc moram trahebat, festinanter accederet loturamque manuum et pedum ipsius impetraret a sociis ac super animalia languida spargeret, et sic pestis omnis illa cessaret. 
3 Quod cum vir ille diligenter implesset, tantam illi, quae sacras contigerat plagas, contulit Deus aquae virtutem, ut, dum ipsius aspersio languentes greges vel modicum attigisset, omnem illam pestilentiae plagam repelleret, pristinoque recuperato vigore, ad pastum animalia currerent, tamquam si nil mali penitus ante sensissent.

 

Lectio septima. 

7 
1 Denique tam miram ex tunc consecutae sunt manus illae virtutem, ut suo contactu salvifico et validam redderent sospitatem aegrotis et vivacem sensum paralyticis iam membris et aridis, et quod maius his omnibus est, vitam incolumem letaliter sauciatis. 
2 Nam ut de pluribus eius prodigiis duo quaedam anticipando simul et perstringendo commemorem, 
3 cum apud Ilerdam vir quidam, Ioannes nomine, beato Francisco devotus, adeo sero quodam fuisset vulnerum atrocitate concisus, ut vix crederetur supervicturus in crastinum, 
4 apparente sibi mirabiliter Patre sanctissimo et vulnera illa sacris manibus contingente, hora eadem sic integrae sospitati redditus est, 
5 ut mirabilem crucis signiferum omni veneratione dignissimum omnis illa regio proclamaret. 
6 Quis enim posset sine admiratione conspicere hominem non ignotum sub eodem quasi momento temporis nunc plagis laniatum saevissimis, nunc incolumitate gaudentem? 
7 Quis sine gratiarum actione recolere? 
8 Quis denique sine devotione tam pium, virtuosum praeclarumque miraculum fideli valeat mente pensare?

 

Lectio octava. 

8 
1 Apud Potentiam, civitatem Apuliae, clericus quidam, nomine Rogerus, cum de sacris beati Patris stigmatibus cogitaret inania, subito fuit in manu sinistra sub chirotheca percussus, ac si prosilisset spiculum de balista, ipsa tamen chirotheca omnino manente intacta. 
2 Cum vero per triduum vehementis fuisset doloris cruciatus aculeo et iam mente compunctus beatum invocaret et adiuraret Franciscum per gloriosa illa sibi stigmata subvenire, salutem adeo perfectam obtinuit, ut omnis dolor abscederet, nullumque remaneret omnino vestigium percussurae. 
3 Ex quo luculenter apparet, quod sacra illa signacula illius fuerunt impressa potentia et praedita sunt virtute, cuius est vulnera infligere, medelas afferre, obstinatos percutere contritosque sanare (cfr. Luc 4,18).

 

Lectio nona. 

9 
1 Digne quidem vir iste beatus singulari hoc privilegio insignitus apparuit, cum omne ipsius studium, tam publicum quam privatum, circa crucem Domini versaretur. 
2 Nam et mira mansuetudinis lenitas austeritasque vivendi, humilitas illa profunda, obedientia prompta, paupertas eximia, castitas illibata, amara compunctio, lacrimarum profluvium, pietas viscerosa, aemulationis ardor, martyrii desiderium, caritatis excessus, multiplex denique christiformium praerogativa virtutum, quid aliud in eo praetendunt quam assimilationes ad Christum et praeparationes quasdam ad stigmata sacra ipsius? 
3 Propter quod a sua conversione toto ipsius vitae decursu praeclaris crucis Christi adornato mysteriis, tandem ad conspectum sublimis Seraph et humilis Crucifixi totus fuit in vitae formae effiigiem vi quadam deiformi et ignea transformatus, 
4 quemadmodum attestati sunt qui viderunt, palpaverunt, osculati sunt et, tactis sacrosanctis, sic fuisse et se vidisse iurantes, abundantiore certitudine firmaverunt.