Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

VIII. Fr. Thomas Tuscanus

Gesta Imperatorum et Pontificun.

 

(Lemmens, Test. min. p. 15)

 

Ego oculis meis vidi, quod Frater Pacificus, vir eximiae sanctitatis in tantum, ut a beato Francisco pia mater appellaretur, quandam tabulam parvam habebat... Hic est ille Pacificus, qui corpore beatissimi viri Francisci adhuc in carne viventis sacra illa stigmata omni mundo miranda videre promeruit. Hic ille Pacificus est, qui laterale vulnus in parte, quadam deceptione pia, sed devotione permaxima, contrectavit. Hic ille Pacificus est, qui adhuc deditus vanitati duos gladios sibi connexos ad modum crucis de ore Patris sanctissimi praedicantis exire conspexit, quo miraculo territus est conversus et S. Francisci factus est imitator praecipuus.