Cookies e Política de Privacidade
O Capuchinhos RS utiliza cookies para personalizar conteúdos e melhorar a sua experiência no site. Ao continuar navegando, você concorda com a nossa Política de Privacidade.

Selecione

I

Incipit minor vita beati Francisci

 

Lectio prima. 

1 
1 Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri (cfr. Tit 2,11) diebus istis novissimis in servo suo Francisco, quem Pater misericordiarum et luminum (cfr. 2Cor 1,3; Iac 1,17) in tam larga dulcedinis benedictione praevenit, quod sicut ex vitae ipsius decursu luculenter apparet, non solum de mundialibus tenebris eduxit in lucem, 
2 sed et perfectis effecit virtutum praerogativis et meritis celebrem, nec non et praeclaris circa eum crucis ostensis mysteriis insigniter demonstravit illustrem. 
3 Hic nimirum de vallis Spoletanae partibus, civitate Assisii, trahens originem, primumque Ioannes vocatus a matre (cfr. Luc 1,60), dehinc Franciscus a patre, nominationis quidem paternae vocabulum tenuit, sed et rem materni nominis non reliquit. 
4 Licet enim inter vanos fuerit hominum filios iuvenili aetate nutritus in vanis et post aliqualem litterarum notitiam lucrativis mercationum deputatus negotiis, superno tamen sibi assistente praesidio, nec inter lascivos iuvenes post carnis petulantiam abiit, nec inter cupidos mercatores speravit in pecunia et thesauris (cfr. Sir 31,8).

 

Lectio secunda. 

2 
1 Inerat namque iuvenis Francisci praecordiis divinitus indita cum lenitate mansuetudinis quaedam ad pauperes miseratio liberalis, quae secum ab infantia crescens (cfr. Iob 31,18), tanta cor illius benignitate repleverat, ut, iam Evangelii non surdus auditor, omni proponeret se petenti tribuere, maxime si divinum allegaret amorem. 
2 In ipso quippe iuventutis flore firma se Domino sponsione constringens, quod numquam, si possibilitas afforet, petentibus pro amore Domini se negaret, dum promissum tam nobile usque ad mortem servare non destitit, ad copiosiora in Deum dilectionis et gratiae incrementa pervenit. 
3 Verum, licet hic iugiter in corde ipsius divini amoris vigeret igniculus, ignorabat adhuc adolescens, curis terrenis implicitus, caelestis allocutionis arcanum, donec, facta manu Domini super eum (cfr. Ez 1,3), et castigatus fuit exterius prolixi languoris gravedine et clarificatus interius sancti Spiritus unctione.

 

Lectio tertia. 

3 
1 Corporeis postmodum viribus utcumque resumptis menteque mutata in melius, cum militem quemdam nobilem quidem genere, sed inopem rebus obvium insperato habuisset occursu, generosi Regis et pauperis Christi memor effectus, tanta fuit erga virum pietate permotus, ut decentia, quae sibi de novo paraverat, indumenta deponeret illumque protinus, se nudato, vestiret. 
2 Nocte vero sequenti, cum se sopori dedisset, palatium speciosum et magnum cum militaribus armis crucis signaculo insignitis is, pro cuius amore militi egeno subvenerat, dignativa sibi revelatione monstravit, 
3 necnon visa omnia sua fore militumque suorum, si crucis Christi vexillum constanter assumeret, sub asseverationis certitudine repromisit. 
4 Ex tunc a pubblicae negotiationis tumultu se subtrahens, solitaria loca quaerebat, amica moeroribus; 
5 in quibus cum gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) incessanter intenderet, post longam precum instantiam, qua sibi perfectionis semitam a Domino postulabat ostendi, ad votum exaudiri promeruit.

 

Lectio quarta. 

4 
1 Una quippe dierum, dum sic sequestratus oraret, apparuit ei Christus Iesus veluti cruci confixus, eidem tam efficaciter ingerens evangelicum illud: Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Mat 16,24), ut mentem ipsius intrinsecus et incendio dilectionis adureret et absinthio compassionis impleret. 
2 Nam et ad praemissae visionis contuitum liquefacta est anima eius, 
3 et memoria passionis Christi visceribus cordis ipsius adeo impressa medullitus, ut et crucifixi Domini plagas oculis mentis interius quasi iugiter cerneret et vix exterius a lacrimosis gemitibus continere valeret. 
4 Igitur cum iam pro dilectione Christi Iesu omnem substantiam domus suae quasi nihil reputando despiceret (cfr. Cant 8,7), thesaurum sentiebat se repperisse absconditum pretiosumque margaritae (cfr. Mat 13,44.45) fulgorem, 
5 quorum desiderio tractus, sua disponebat cuncta distrahere divoque mercandi modo negotiationem mundanam in evangelicam commutare.

 

Lectio quinta. 

5 
1 Egressus itaque semel ad meditandum in agro (cfr. Gen 24,63), cum deambularet iuxta ecclesiam quamdam Sancti Damiani, quae minabatur prae nimia vetustate ruinam, et instigante se Spiritu, eamdem causa orationis intrasset, prostratus ante imaginem Crucifixi, non modica fuit in orando consolationis suavitate repletus. 
2 Cumque lacrimosis oculis intenderet in dominicam crucem, vocem de ipsa cruce ad se miro quodam modo dilapsam corporeis audivit auribus ter dicentem: 
3 “Francisce, vade, repara domum meam, quae, ut cernis, tota destruitur!”. 
4 Ad cuius stupendae vo is commonitionem mirificam vir Dei primum quidem perterritus, dehinc gaudio et admiratione repletus, protinus exsurrexit, totum se recolligens ad perficiendum mandatum de reparanda materialis ecclesiae domo, 
5 licet principalis intentio verbi ad eam ferretur, quem Christus sui sanguinis acquisivit (cfr. Act 20,28) pretioso commercio, sicut eum Spiritus sanctus edocuit, et ipse postmodum sibi familiaribus revelavit.

 

Lectio sexta. 

6 
1 Mox cunctis, ut potuit, pro Christi amore distractis, ecclesiae praefatae sacerdoti pauperculo ad ipsius reparationem et pauperum usum pecuniam obtulit, 
2 et quod eum ad tempus secum morari permitteret, suppliciter requisivit. 
3 Acquiescente autem illo de mora, sed timore parentum recusante pecuniam, verus ille iam pecuniarum contemptor, in quamdam fenestram pondus metalli proiciens, abiectum velut pulverem vilipendit. 
4 Sentiens autem, ex hoc adversum se patris concitatum esse furorem, ut irae locum daret (cfr. Rom 12,19), diebus aliquibus in quadam occulta fovea ieiunans, orans et lacrimans latuit, 
5 tandemque spirituali quadam completus laetitia et virtute indutus ex alto (cfr. Luc 24,49), exterius fiducialiter prodiit et civitatem constanter intravit. 
6 Quem cum iuvenes cernerent facie squalidum et mente mutatum ac per hoc alienatum putarent a sensu lutoque platearum velut stultum impeterent et clamorosis ei vocibus insultarent, famulus Domini nulla prorsus fractus aut mutatus iniuria, ut surdus in omnibus pertransibat.

 

Lectio septima. 

7 
1 Prae omnibus autem pater ipsius furens et fremens, tamquam si naturalis esset miserationis oblitus, pertractum domi filium verberibus angere coepit et vinculis, ut, dum eius per molestias corpus attereret, ad mundi blanditias animum inclinaret. 
2 Experientia tandem certa cognoscens Domini famulum ad quaecumque aspera pro Christo perferenda promptissimum, cum liquido cerneret, quod eum revocare non posset, coepit eidem vehementer insistere, ut episcopum civitatis una secum adiret eiusque renuntiaret in manibus hereditario iuri paternarum omnium facultatum.
3 Ad quod exsequendum Domini servus ultro se offerens, mox ut pervenit coram antistite, nec moras est passus nec cunctatus de aliquo nec exegit verba nec reddidit: 
4 quin potius vestimenta sic cuncta deposuit, quod et femoralia ipsa reiecit totusque coram adstantibus, ut ebrius spiritu, amore illius nudari non horruit, qui nudus pro nobis in cruce pependit.

 

Lectio octava. 

8 
1 Solutus exinde mundi contemptor a vinculis terrenarum cupidinum, dum, civitate relicta, securus et liber laudes Domino in medio nemorum gallica lingua cantaret, occurrentibus sibi latronibus, magni Regis praeco non timuit, nec a laude cessavit, 
2 utpote qui viator seminudus et vacuus erat et apostolico more in tribulatione gaudebat (cfr. 2Cor 7,4). 
3 Exinde totius humilitatis amator ad obsequendum leprosis se transtulit, ut dum miserabilibus et abiectis personis servitutis iugo se subderet, sui mundique contemptum perfecte prius disceret quam doceret. 
4 Et quidem cum prius eos super omne hominum genus horrere soleret, diffusa in eum copiosius gratia, corde tam humili se illorum mancipavit obsequiis quod et lavabat pedes et ligabat ulcera et educebat putredinem et saniem abstergebat. 
5 Inauditi quoque fervoris excessu ulcerosarum plagarum ruebat in oscula, os suum ponens in pulvere, ut saturatus opprobriis (cfr. Lam 3,29.30), carnis supercilium legi spiritus potestative subiceret suique dominium, hoste subacto domestico, pacifice possideret.

 

Lectio nona. 

9 
1 Igitur cum iam esset in Christi humilitate fundatus ac paupertate dives effectus, quamquam nil prorsus haberet, reparationi tamen ecclesiae, iuxta datum sibi e cruce mandatum, adeo sollicite coepit intendere, ut et corpus attritum ieiuniis oneribus lapidum subderet et eleemosynarum subsidia etiam ab illis non abhorreret deposcere, apud quos consueverat abundare. 
2 Devotione quoque sibi assistente fidelium, qui praeclaram in viro Dei iam coeperant nosse virtutem, non solum Sancti Damiani, verum etiam principis Apostolorum et Virginis gloriosae ruinosas et derelictas resarcivit ecclesias, ut, quae per eum in posterum Dominus spiritualiter operari disponeret, sensibili foris opere mysterialiter praesignaret. 
3 Nam instar reparatae triplicis fabricae ipsius sancti viri ducatu, secundum datam ab eo formam, regulam et doctrinam Christi triformiter renovanda erat Ecclesia, 
4 sicut et vox ad eum facta de cruce, tertio replicans de domus Dei reparatione mandatum, praeambulum exstiterat signum, et nunc in tribus ab eo institutis Ordinibus cernimus esse completum.