Selecione

IX. Frater Leo

Verba scripta in breviario Francisci

 

(Lemmens, Test. min. p. 61)

 

Beatus Franciscus acquisivit hoc breviarium sociis suis fratri Angelo et fratri Leoni, eoque tempore sanitatis suae voluit dicere semper officium, sicut in regula continetur. Et tempore infirmitatis suae, cum non poterat dicere, volebat audire. Et hoc continuavit, dum vixit. Fecit etiam scribi hoc evangelistare, et eo die, quo non posset audire missam occasione infirmitatis vel alio aliquo manifesto impedimento, faciebat sibi legi evangelium, quod eo die dicebatur in ecclesia in missa. Et hoc continuavit usque ad obitum suum. Dicebat enim: “Cum non audio, missam, adoro corpus Christi oculis mentis in oratione, quemadmodum adoro, cum video illud in missa”. Audito vel lecto evangelio beatus Franciscus ex maxima reverentia Domini osculabatur semper evangelium. Quapropter frater Angelus et frater Leo supplicant sicut possunt dominae Benedictae, abbatissae pauperum Dominarum monasterii sanctae Clarae, et omnibus abbatissis eiusdem monasterii, quae post ipsam venturae sunt, ut in memoria et devotione sancti patris librum istum, in quo multotiens legit dictus pater, semper conservent in monasterio sanctae Clarae.