Selecione

I. Burchardus Urspergensis, O. Praem. (1230)

Cronicon

 

(Lemmens, Test. min. p. 17‑18)

 

Eo tempore, inquit Burchardus, mundo iam senescente exortae sunt duae religiones in Ecclesia, cuius ut aquilae renovatur iuventus, quae etiam a Sede apostolica sunt confirmatae, videlicet Minorum fratrum et Praedicatorum. Quae forte hac occasione sunt approbatae, quia olim duae sectae in Italia exortae adhuc perdurant, quorum alii Humiliatos, alii Pauperes de Luduno se nominabant; quos Lucius papa quondam inter haereticos scribebat, eo quod superstitiosa dogmata et observationes in eis reperirentur; in occultis quoque praedicationibus, quas faciebant plerumque in latibulis, ecclesiae Dei et sacerdotio derogabatur. Vidimus tunc temporis aliquos de numero eorum, qui dicebantur Pauperes dc Luduno, apud Sedem apostolicam cum magistro suo quodam, ut puto, Benrhardo; et hi petebant sectam suam a Sede apostolica confirmari et privilegiari. Sane ipsi dicentes, se gerere vitam apostolorum, nihil volentes possidere aut locum certum habere, circuibant per vicos et castella. Ast dominus papa quaedam superstitiosa in conversatione ipsorum eisdem obiecit, videlicet quod calceos desuper pedem praecidebant et quasi nudis pedibus ambulabant; praeterea cum portarent quasdarn cappas quasi religionis, capillos capitis non attondebant nisi sicut laici: hoc quoque probrosum videbatur in eis quod viri et mulieres simul ambulabant in via et plerumque simul manebant in domo una, et de eis diceretur, quod quandoque simul in lectis accubabant; quae tamen omnia ipsi asserebant ab apostolis descendisse.

Ceterum dominus papa in loco illorum exurgentes quosdam alios, qui se appellabant Pauperes Minores, confirmavit, qui praedicta superstitiosa et reprobrosa respuebant, sed praecise nudis pedibus tam aestate quam hieme ambulabant et neque pecuniam nec quidquam aliud praeter victum accipiebant, et si quando vestem necessariam quisquam ipsis sponte conferebat; non enim quidquam petebant ab aliquo. Hi tamen postea attendentes, quod nonnumquam nimiae humilitatis nomen gloriationem importet et de nomine paupertatis, cum multi eam frustra sustineant, apud Deum vanius inde gloriantur, maluerunt apellari Minores Fratres quam Minores Pauperes, apostolicae Sedi in omnibus obedientes.