78 
1 In eleemosynarum datione animarum lucrum potius quam carnis subsidium requirebat, et non minus in dando quam in accipiendo (cfr. Sir 4,36) se ipsum ponebat caeteris in exemplum (cfr. Na 3,6). 
2 Cum enim apud Alexandriam Lombardiae verbum Dei praedicaturus (cfr. Act 13,5) accederet, et a quodam viro timente Deum (cfr. Iob 1,1; 2,3) famaeque laudabilis devote fuisset susceptus hospitio (cfr. 1Tim 5,10), rogatus ab eo, ut propter sancti Evangelii observantiam de omni apposito manducaret (cfr. Luc 10,8), annuit benigne, hospitis devotione devictus. 
3 Accurrit ille festinus, et caponem septennem studiose homini Dei (cfr. 4Re 1,10) praeparat manducandum. 
4 Sedente ad mensam pauperum patriarcha et familia iucundante, extemplo adest ad ostium filius Belial (cfr. 1Re 25,17), omni gratia pauper, rerum opportunarum simulans paupertatem. 
5 Proponit sagaciter amorem Dei eleemosynam expetendo, et voce lacrimabili propter Deum sibi postulat subveniri. 
6 Recognoscit sanctus nomen super omnia benedictum (cfr. Rom 9,5) et dulcius sibi melle (cfr. Iudc 14,18); gratissime membrum suscipit avis appositae, ac pani superpositum petenti transmittit. 
7 Quid plura? Reservat infelix datum, ut sancto inferat opprobrium.
79 
1 In crastinum (cfr. Ioa 1,43; 12,12) populo congregato sanctus more suo praedicat verbum Dei (cfr. Act 13,5). 
2 Irrugit subito sceleratus ille, et membrum caponis ostendere nititur omni plebi (cfr. Act 4,10). 
3 “Ecce”, garrit, “qualis est Franciscus iste qui praedicat, quem honoratis ut sanctum: videte carnes quas mihi sero dum comederet dedit”. 
4 Increpant illum pessimum universi, et velut daemone plenum omnes obiurgant. 
5 Piscis revera omnibus apparebat quod nitebatur ille asserere membrum fore caponis. 
6 Nam et ipse miser, obstupefactus miraculo, compulsus est confiteri quod caeteri fatebantur. 
7 Erubuit tandem infelix, et facinus deprehensum (cfr. Ios 7,15) poenitentia diluit. 
8 Coram omnibus veniam postulavit a sancto, exponens quam habuit nefariam voluntatem. 
9 Redeunt carnes ad suam speciem, postquam rediit praevaricator ad mentem (Cfr. Is 46,8).