Caput XLI - De commendatione ipsius.
71 
1 Pater sanctus utebatur eleemosynis ostiatim quaesitis multo libentius quam oblatis. 
2 Verecundiam mendicandi inimicam saluti dicebat; verecundiam in mendicando, eam quae pedem non retrahit sanctam esse confirmans. 
3 Nasci ruborem in tenera fronte laudabat, pudore confundi non ita. 
4 Nonnumquam suos ad petendam eleemosynam hortans, his utebatur verbis (cfr. Sir 20,8): 
5 “Ite”, inquit, “quoniam hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) fratres Minores commodati sunt (cfr. 1Re 1,28) mundo, ut electi in eis compleant unde a Iudice commendentur: Quod uni fecistis ex fratribus meis minoribus, mihi fecistis (Mat 25,40)”. 
6 Unde privilegiatam Magno Propheta (cfr. Luc 7,16) dicebat religionem, qui titulum nominis (cfr. 2Re 18,18) eius tam evidenter expressit. 
7 Ideoque volebat fratres non solum in civitatibus sed in eremis commanere, ubi cunctis merendi tribueretur materia et excusationis velamen (cfr. Ioa 15,20; 2Cor 3,16) reprobis tolleretur.