97 
1 Graviter se putabat offendere, si quando orationi deditus, vanis phantasmatibus moveretur. 
2 Cum aliquid tale incideret, non parcebat confessioni, quin illud protinus expiaret. 
3 Hoc studium sic in usum verterat, ut rarissime muscas huiusmodi pateretur. 
4 Fecerat quadam quadragesima vasculum quoddam, circa quod minutias temporis, ne penitus exciderent, applicarat. 
5 Quadam ergo die cum tertiam devotus diceret, oculis casualiter illapsis in considerationem vasis, impeditum sensit interiorem hominem (cfr. Rom 7,22) a fervore. 
6 Dolens igitur interruptam vocem cordis ad aures divinas, tertia finita, dixit audientibus fratribus: “Hei, nugatorium opus, quod tantum in me valuit ut in se animum detorqueret! 
7 Sacrificabo illud Domino (cfr. Ps 53,8), cuius sacrificium impedivit”. 8 His dictis, arripiens vasculum, conflavit in igne (cfr. Ez 22,20). 
9 “Pudeat”, inquit, “nos in vagationes nugatorias abripi, cum tempore orationis Magnum Regem (cfr. Ps 94,3) alloquimur”.
