114 
1 Contigit semel cum sanctus Franciscus Mevanium pergeret, prae debilitate ieiunii ad castrum pervenire non posse. 
2 Socius vero, misso nuncio ad quamdam spiritualem dominam, panem et vinum pro sancto humiliter petiit. 
3 Illa, ut audivit, cum filia virgine Deo devota, cucurrit ad sanctum, portans quae necessaria erant. 
4 Refectus autem sanctus et aliquantulum confortatus, verbo Dei (cfr. Luc 4,4) matrem et filiam versa vice (cfr. Est 9,1) refecit. 
5 Cumque predicasset eisdem, nullam respexit in faciem (cfr. Ps 83,10). 
6 Recedentibus illis, dixit socius ad eum: “Cur, frater, non respexisti sanctam virginem, quae cum tanta devotione venit ad te?”. 
7 Cui pater: “Quis non deberet timere respicere sponsam Christi? 
8 Quod si oculis praedicatur et facie, ipsa me viderit, non ego illam”. 
9 Multoties vero de huiusmodi loquens, asserebat frivolum esse omne colloquium mulieris, excepta sola confessione, vel ut assolet monitione brevissima. 
10 Dicebat enim: “Quae sunt fratri Minori cum muliere tractanda negotia, nisi cum sanctam paenitentiam vel melioris vitae consilium religiosa petitione deposcit?”.